P. de Winterfeld, "Fulgentianum," Philologus 57 (1898), 509.

Fulgentius in anecdoto Rudolfi Helmii (Rh. M. LII p. 178, 31 sqq. de Thebaide dicit: Inter quos
<Cal>purnius Furculus mirae strenuitatis vir eminentissime claruit, qui Virgilianae Aeneidis fidus aemulator
(sic recte Helm in apparatu) Thebaidem scribere adgressus est. Cetera aperta sunt; de Fulgentii Calpurnium
Furculum poetam ementientis fallaciis errat editor doctissimus. Latet cognomen Statii usitatissimum
Surculus vel Sursulus (cf. O. Mueller ad Statii Theb. I 1; C. Bursian, J.-B. 1877 III p. 57), quo agnito ex
purnio non eliciemus Calpurnium, sed verum Papinium. Antiquissimum igitur est cognomen illud, cuius
originem recte repetunt a Statio Ursulo Tolosensi, de quo Hieronymus ad annum Abrahami 2073 Statius
Ursulus (sursulus unus Schoenii codex) Tolosensis celeberrime in Gallia rhetoricam docet, si recte Helmius
Fulgentio mythographo commentum illud vindicavit.

Occasione data novum nomen ex isto anecdoto proferam. Quod enim in codice Parisino scriptum est p. 179,
68 in humana anima, quae exclusis ignorantiae tenebris totius scientiae perceptibile decorata est, non dubito
quin scribendum sit perceptibilitate.

Berolini.

Return to bibliography.