Armand Gasquy, "De Fabio Planciade Fulgentio, Virgilii Interprete." Berliner Studien für Classische Philologie und Archaeologie 6 (1889), 1-43.

[NB. Brief footnotes have been incorporated into the text in brackets; longer notes will be found at the bottom of the page and can be accessed by clicking on the relevant links]

Prooemium.

Quum nuper legissem duos de media aetate libros, quos scripserunt Comparetti et Graf, [[1]] mihi quasi novo lumine affulsit Fulgentii nomen et placuit aliquot verba facere de hoc Virgilii interprete. Neque enim mediocrem locum habuisse videbatur inter grammaticos, qui Maronem illustrare et explanare tentaverunt. Qui quidem annumerandus est iis qui ex Virgilianis carminibus tanquam altam, recessamque philosophiam elicere conati sunt. Quum vero ille ineunte sexto saeculo, ut infra id probare nobis licuerit, vitam egerit, vinculum quoddam nobis praebet, quo nodentur in unum et Donati et Servius atque in primis Macrobius, cum Johanne Sarisberiensi et Bernardo Carnutense. Unde fit ut Virgilius, his temporibus, quum densis nubibus ingenia obscurarentur, vir sapientissimus appareat, a quo continuo modo nova (2) hominum genera utilia ad vitae rationem praecepta acciperent. Quod nusquam melius cernere est quam in opusculo Planciadis [[1]] Fulgentii, cui titulus est Virgiliana Continentia. Quamobrem hunc libellum praesertim tractabimus atque ad eum curam studiumque convertemus.

Iam de Planciade disseruerunt Zinkius [[2]] et Aemilius Jungmann.[[3]] Zinkius quidem, Fulgentii potius detractor quam emendator, quidquid Lerschius, [[4]] L. Muellerus [[5]] Reifferscheidus [[6]] et quidam alii indagaverunt, resumens, subobscure de tempore et de patria Fulgentii, optime autem, quamquam asperius, de sermone disputavit.Pereleganter vero Aemilius Jungmann Fulgentii vitam intra certos fines descripsit, necnon de codicibus manu scriptis, in quaestionibus Fulgentianis docte locutus est, atque in conjectaneis Fulgentianis medicinam Fulgentii testimoniis graecis attulit.

Egregii illi viri, ut facile visu est, potissimum has duas res in animo habuerunt ut et tempus limitarent, quo aetatem duxerit Fulgentius, et textum artis criticae praesidiis firmare possent. Itaque diutius verbis quam sententiis inhaerere solent, nec eorum opusculis lectis, manifestius apparet quis fuerit Fulgentius, quas partes in litteris latinis gesserit. Hoc tantum liquet auctorem nostrum parum pure locutum esse: quod, mea quidem sententia, magis temporis quam ipsius crimen fuisse potest. Mihi igitur operae pretium fore visum est ex Virgiliana Continentia ostendere quo modo Fulgentius Virgilium sit interpretatus, unde hanc disputandi rationem sumpserit, quibus tradiderit. Tunc, quasi dumis ac spinis recisis, non jam velut horridus et incomptus scriptor videbitur (3) Planciades, sed tanquam grammaticus discipulos docens allegorias, quas ipse doctus fuerit atque futuris grammaticis quoque exemplum documentaque adhibens. Nil Aristarchi stylo opus est atque hoc profiteri ne dubitemus, quemadmodum non inter eximios Romanarum elegantiarum aemulatores, sic inter eos numerandum esse Fulgentium, quorum opera digna sint quae legantur, quum ex iis praeterita saecula melius intelligere possimus.

Antea vero necesse est quaedam de Fulgentii vita ac scriptis afferre: alia e prioribus decerpsimus, alia ex ipso scriptore suspicati et augurati sumus. —

(4)

Caput I

I. De nomine ac patria F. Planciadis Fulgentii. Quo tempore vixerit. Quem locum inter cives habuerit.—
II. Quae scripta Fulgentio adscribenda sint. De codicibus et editionibus.

I. De Fabii Planciadis Fulgentii vita.

Pauca de Fabio Planciade Fulgentio pro certis habemus: quidquid de eo asseverare audemus, id decerptum fuit ex operibus ejus ac praecipue ex praefatione, quam libris Mythologicon tribus ipse praemisit.

Quum autem fuerint qui dubitaverint an Planciades noster unquam exstiterit atque plures Fulgentii fuerint, haec quasi praejudicio quodam descernenda mihi videntur.

Huic Fulgentio, de quo agitur, ut ex ipsius scriptis testimonium exstat, haec nomina sunt attribuenda: Fabius Planciades Fulgentius. Sunt qui Gaii pronomen addant. Planciades patronomycum nomen est, a Plancio detortum, aut forsan adoptivum male incusum.

Minime vero cum episcopo, cui idem nomen fuit, Fulgentius noster confundendus est. Qui quidem Toloptae natus est a. 468. Provinciae primum procurator, Augustini libris lectis, Christi legem secutus est atque ita pietate insignis fuit ut ipse Augustinus cognomine vocatus sit. Sub Thrasamundo rege Vandalorum, Anastasio imperatore regnante, Ruspensi ecclesiae, in Byzacenia, praefuit. (5) Fidei causa multa ab Arianis passus, in exilium missus est. Obiit a. 533. Satis multa scripsit, ex quibus leguntur de gratia dei et libero arbitrio libri responsionum septem, ubi, Fausto, Galliae Regiensis urbis episcopo, pelagianae pravitati consentienti, obnititur. Exstant de trinitate liber unus atque duo de veritate praedestinationis libri. Est quoque liber altercationis, quo de fide cum Thrasamundo rege disputavit.

Fulgentii Ruspensis vitam narravit discipulus, qui diaconus in ecclesia Carthaginiensi fuit, nomine ipse Fulgentius, sed cognomine Ferrandus. Nos docet Fulgentium haud fuisse gentilicium nomen, sed inditum esse a patre, quasi praescio qualis futurus esset filius.

Quum minime ambiguum sit nihil Planciadi cum Ferrando esse, operae pretium est notare quo modo inter se distent Planciades et Ruspensis. Nam hic pro illo interdum habitus est, ut, exempli gratia, in codice Vindobonensi, ut ab interprete Micyllo, editione Basileensi, 1535. Quemadmodum scribendi ratione, sic materia mutum alter ab altero differt. Est enim episcopo scribendi genus aridum jejunumque, sed clarum et apertum; nervi ac verus sanguis insunt, ut decet episcopum de rebus sanctis disserentem, ut militem pro veritate et virtute pugnantem. Grammaticus autem, quum de argumento quolibet, ut in scholis mos erat, quaedam composuerit, nitere ante omnia vult, vel imaginibus, vel verborum junctura: inusitata igitur verba affectat, inde subobscurus. Itaque tumoris Africani exemplum in eo cernit Zinkius severior, mea quidem sententia, dum de Fulgentio loquitur. —

Fabulae et philosophia facilis et amabilis Plancadi nostro placuere; minime autem theologicarum rerum auctor amplissimus (6) Ruspensis profana lascivaque etiam tractare potuit. Sermoni materies respondit.

Adde vero quod jure notat Zinkius. Sive ad Catum Presbyterum, sive ad Calcidium diaconum scribit noster auctor, domine, eum appellat. Quod sine dubio haud episcopum deceret. Neque enim ita major minorem affatur.

Quae quum ita sint, Fulgentius Planciades non idem fuit atque Fulgentius Ruspensis: hoc affirmare ne dubitemus. Caeterum interpretes ac critici hunc et illum distinguere jam solebant. Etenim quum Planciadis multae fuerint editiones, quas Munckerus descripsit, in sola editione Basileensi, ex officina Sebastiani Henrici, Petri filii, a. 1587, Fulgentii nostri libri cum Ruspensis episcopi operibus conjuncti sunt. Haud credo ita episcopi famae consuluisse editores, quum indigna separata a gravibus voluissent. Hoc vero multo satius est existimare eos ex differentibus sermonibus ac materies differentes auctores quoque agnovisse. —

De patria Planciadis etiam ambigitur. Utrum Hispanus, an Afer fuerit, res controversa est. Hunc Hispaniae Lerschius et Muellerus, Africae quidam alii attribuunt. Id primum notandum est a Planciade amicum, cui libros miserit, aliquoties Carthaginiensem esse appellatum. Ipsum vero Planciadem, adversante Zinkio, in codicibus manu scriptis, ejusmodi titulo nunquam esse designatum contendit Aemilius Jungmann.

At omne tamen Lerschii Muellerique sententiae fundamentum subtrahitur, si libellum de aetatibus mundi, ab eo, de quo agimus, Fulgentio profectum esse probatur. Hujus enim libri scriptor compluribus locis se esse Afrum profitetur. Quem librum diutius ignotum nuper in lucem protulit Reifferscheidus. Rarissima facta est editio, quam publicavit P. Jacobus Hommey Augustianus, Pictaviis, 1694 et Parisiis 1696. Cujus tamen exemplar in bibliotheca Georgia Augusta Gottingensi inspicere Aemilio Jungmann licuit. Qui quidem, collatis Fulgentii operibus, totius libri tenorem cum Fulgentiana indole mire congruere demonstrat. Ex eo libello Afrum fuisse Planciadem liquet atque etiam Carthagine vixisse libenter asseveremus. — Nequaquam Romanus fieri potuit. Ipse enim, in Virgiliana Continentia, Virgilio talia refert: Serva istaec, quaeso, Romanis tuis. Plures locos similes (7) in libro de aetatibus mundi invenire est, in quibus, de turpi et criminoso imperio, extero sanguine enutrito, agitur, unde non fuisse Romanum Fulgentium dilucide appareat.

Quodsi de scriptoris aetate certiores fieri volumus, hoc tantum manifestum est, eum post annum 427 scripsisse, quum commemoret, sub voce, coelibatus, in Expositione sermonum antiquorum, Martiani Capellae libros de nuptiis Mercurii et philologiae. Adde Capellae vestigiis saepe Fulgentium institisse atque esse imitatum librorum ejus formam et ordinem.

Hic referendi sunt duo Mythologicon librorum loci, ex quibus spatium annorum, intra quos Fulgentii vita concludenda sit, suspicari licet. Prior, ubi haec refert: sopitisque in favilla silentii raucisonis jurgiorum classicis, quibus me Galagetici quassaverant impetus, defaecatam silentio vitam agere creditabam. Posterior, ubi haec: nec hoc tantum miseriarum ergastulum sat erat; addebatur his quod etiam bellici frequenter incursus pedem domo radicem infigere jusserant, quo portarum nostrarum pessulos aranearum cassibus oppletos quispiam non videret. ... Sed quia numquam est malum inmortale mortalibus, tandem Domini regis felicitas adventantis velut solis crepusculum mundo tenebris dehiscentibus pavores extersit. Initio Virgilianae continentiae eadem scriptoris memoriae occurrunt, sed brevius de iis disserit: Vae nobis, inquit, apud quos et nosse aliquid periculum est et habere!

Quid haec prorsus significant? Nil aliud, nisi Fulgentium in mediis publicis calamitatibus vixisse, dein, pace restituta, debellatis hostibus, quasi ad portum, post procellam, appulisse. Dolendum est ea quae de temporum rationibus in ipsius scriptis exhibentur, non tam manifeste fuisse ut inde aliquid certi colligere possimus. De ea quaestione multo libentius Aemilii Jungmann, quam Zinkii opinioni subscribam.

At primum quaedam de Africae conditione sub Vandalorum regibus revocanda mihi videntur. A. 427 Gensericus regnum in Africa condidit. Qui ei successerunt, Hunericus, filius ejus a. 477, Gondamundus a. 486, Thrasamundus a. 497, omnes Arianis (8) faverunt Christianosque vexare soliti sunt. Hildericus autem, Hunerici filius, a. 524, animo mansueto, ecclesias orthodoxas restituit et episcopos a patre in exilium actos revocavit. Quamobrem a Gelimero, Genserici stirpe oriundo, a regno pulsus est. a. 531. Tunc orientis regnum obtinebant Arcadii successores, inter quos Zenonem et Anastasium memorare decet. Mox Justinianus factus est imperator a. 527. Quo quidem imperante, Belisarius Gelimerum, ad Tricameronem, in Bizacenia vicit atque de eo triumphavit.

Interea Theodoricus magnus, Gotorum rex, qui, Odoacro ad Ravennam victo, Italiae imperabat, sororem Amalafridam in matrimonium dederat Thrasamundo Vandalorum regi et simul multos nobiles Gotos homines, qui leviri imperium confirmarent, in Africam miserat. Hi equites a Fulgentio appellati essent Gallogetae. Sic putat Aemilius Jungmann qui suam fecit Salmasii primum, deinde Munckeri, emendationem.

Thrasamundo mortuo, ab Amalafrida, Gotis juvantibus, seditio facta est. Carthagine enim tunc duae partes fuerunt: altera Vandalorum, altera Gotorum. Huic praefuit regina Amalafrida, illi Hildericus. Ad Mauros, quibuscum fere semper Vandalis bellum fuit, quorum frequentes erant sine dubio bellici incursus, de quibus mentionem fecit Planciades, confugit Amalafrida atque eis facile persuasit ut una cum Gotis bellum Vandalis inferrent. At, pugna ad Capsam urbem commissa, Amalafrida capta est atque Goti ad unum omnes necati sunt. [[1]] Quidquid in praefatione Mythologiarum Fulgentius scripsit, ad hoc tempus referri potest, quo Hildericus Maurorum incursionibus finem imposuit christianamque religionem in priorem statum restituit. Nunc intelligimus qua re cum solis crepusculo novum regem comparaverit Fulgentius. Nunc quoque pro certo habere possumus Mythologiarum praefationem fuisse scriptam ad annum 524. Unde fit ut circa annum octogesimum quinti saeculi natus esset Planciades. Neque enim dubitare possumus, quum ejus libros evolvimus, quin scriptor jam aetate provectiore fuerit. Idem de ea re sentit Zinkius [[2: p. 18.—]] qui ad annum 480, aut (9) ad annum 484, Mythologiarum libros a Fulgentio esse compositos conjicit atque de hoc satis obscure ac confuse disputavit.

Itaque Fulgentii vitam ab anno 480 ad annum 550 fluxisse decernere est. Haec tempora frequenter publicis ac privatis calamitatibus turbata sunt, quum Mauri et Goti adversus Vandalos rebellarent atque ipsi Vandali vectigalibus, exilio, poenis christianos lacessere soliti essent. At in medio malorum fonte surgit semper aliquid solationis: multa dies variusque labor, ut rursus poetae verba usurpem. Quamobrem Hilderici regnum tanquam aurora novi temporis atque ejus mansuetudo, quasi ros benignus infelici litteratoque viro videri potuit. Idem de Justiniano imperante ac triumphante, multo majore jure, a christiano eruditoque dictum esset.

Hoc denique notandum est Planciadem igitur aequalem fuisse fulgentissimo illi Fulgentio qui episcopum Ruspis gessit et quem nobilitavit bellum in Arianos commissum. Vita ejus ferme intra idem temporis intervallum includitur; inde confusio inter episcopum ac grammaticum parum res et verba inspicientibus facilis esse potuit.

Neque in dubio est Fulgentium Christianum fuisse. Libros enim ad presbyterum, aut ad diaconum consecravit atque ex sermone ejus multa verba colligi possunt ex quibus scriptoris religio optime ostendatur. Exempli gratia, haec tantum in Virgiliana Continentia dicta referre placet: si me tuae orationis asserta non fallunt, vates clarissime, ideo etiam divina lex nostrum mundi redemptorem Christum virtutem dei et sapientiam cecinit:  quod perfectum hominis divinitas assumpsisse videretur statum. ... Nam et nostra salutaris divinaque praeceptio cor contritum et humiliatum Deum non dispicere praedicat, quae vere certa manifestaque est sapientia. —

In titulis codicum manu scriporum semper Vir clarissimus appellatur Fulgentius. Clarissimi vero tertium locum a Constantino obtinebant, post Illustres Spectabilesque, ante Perfectissimos et Egregios. Inter clarissimos numerabantur Rectores, Correctores, Consulares et Praesides, qui provinciis praeerant, vicariis aut proconsulibus modo obedientes. Romanos magistratus Vandali ser-(10)-vaverunt ideoque, Hunerico regnante, Romanus Christianusque Proconsul Carthagine erat: qui quidem jus inter Romanos dicebat.

000.

(11) habemus exemplum lectionum quae jamdiu juvenes senesque admodum delectabant.

Neque autem dubium est ob religionem doctrinamque Fulgentium a Vandalis et Arianis saepe lacessitum fuisse atque emolumenta quae ob munus publicum publice tribuebantur, ei fuisse negata. Tum facilius intelliguntur scriptoris querelae de tempore et hominibus. Nil mirum est quod de amissa dignitate ingemuerit et regem contra laetis clamoribus salutaverit, qui res ad priorem statum revocaverit. Quamobrem, ut finem loquendi faciam, grammaticus fuit Fulgentius, varia fortuna usus, primum titulis et donis honoratus, deinde in media calamitatum publicarum tempestate huc illuc agitatus, rursum, anchora fundante navem, ad studia tranquilla redditus. —

II. De F. Planciadis Fulgentii scriptis.

Quo ordine libros suos conscripserit minime in  dubio esse potest. Carmina a Fulgentio in praefatione Mythologiarum commemorata, scilicet, satirae et epigrammata, in primis aetatis annis composita sunt primumque igitur locum obtinent.

Tum physiologicum illum librum, de quo mentio fit in Virgiliana Continentia, scripsisse eum veri simile est. "Saturanter haec in libro physiologico, inquit, quem nuper edidimus de medicinalibus causis et de septenario ac novenario numero, omnem arithmeticae artis digessimus rationem."

Mythologiarum (vel Mythologicon) libri tres ad Catum presbyterum ante Virgilianam Continentiaem editi sunt, quum in hoc libello dicat Tricerberi fabulam a se superius (id est in Myth. 1) esse expositum, nec ideo necesse esse ut uberius hic eam tractet.

Insequitur Expositio Virgilianae Continentiae secundum philosophos moralis. Sic ex optimis et antiquissimis codicibus, liber inscribendus est. In codicibus, Gothano excepto, hic statim Mythologiarum libros excipit itaque inscriptione caret, id est, ad Catum, ut reliqui mittitur. Initio enim haec verba sunt: levitarum sanctissime. Attamen ex codice Gothano, ad Catum archidiaconum Carthaginensem, ex editionibus ad Chal-(12)-cidium grammaticum inscribitur.

000

(13)

Commentarii super Bucolicis et Georgicis Virgilii carminibus, codices manuscripti, in bibliotheca Patavina adhuc superstites, minime Fulgentio nostro accenseri possunt. Etenim vix revocare in memoriam necesse est quae ipse in Virgiliana Continentia de se excusando dixit: bucolicam georgicamque omisimus, in quibus tam mysticae sunt interstinctae rationes . ... —

Supersunt nobis: Mythologiarum libri tres, Virgiliana Continentia, Expositio sermonum antiquorum. Absunt versiculi naeniaeque lepore satirico litae, ut ipse ait Myth. p. 2, et liber physiologicus. Postremo commentarii, de quibus jam locuti sumus, falso Planciadi attribuerentur.

Mythologiarum libri, Virgiliana Continentia et Expositio sermonum antiquorum plerumque conjunguntur uno volumine divulgati. Exstant hodie duae editiones Mythographorum Latinorum, apud quos Fulgentii opera reperire est. Quarum prior sic inscribitur: Mythographi Latini C. Jul. Hyginus, Fab. Planciades Fulgentius, Lactantius Placidus, Albricus Philosophus. Thomas Munckerus. Amstelodami A.C. 1681.

Posterior: Auctores Mythographi Latini .... comment. Micylli, J. Schefferi, Thomae Munckeri, Thomae Wopkensii, curante Augustino van Stavaren [sic]. Apud Lugd. Batav. et Amstelaed. 1742. [[1]]

Quas ego versavi ac contuli. Munckerus Stavarenium plurimi praestare mihi videtur. Cuncta enim documenta a Munckero allata usurpavit Stavarenius; nec ipse infitias ivit atque ex modestiore elegantius volumen edidit.

In praefatione lectorem benevolum admonet Munckerus se recensendos mss. duos codices membranaceos in Leidensi bibliotheca adhibuisse. Aemilius Jungmann, qui varios Planciadis codices inspexit atque de iis luculenter disseruit, proclamat unum esse archetypum, ex quo deinceps caeteri defluxerint. Huic proximus est Vaticano Palatinus saeculi noni, deinde Reginensis, saeculi undecimi. Leidenses codices, quos novit Munckerus, Vaticano Palatini exemplaria essent.

(14)

Tum priores editiones enumerat Munckerus. Quarum antiquissima est Mediolanensis, cum Baptistae Pii commentariis a. 1487; cui minimam fidem adhibet Munckerus, quum dicat se, ubi in manum venerit, carbones pro thesauro reperisse. Optimae autem Basileensis a Micyllo emissa a. 1535, et altera a Commelino 1589, cujus textum non dare religio fuerit. Recentissima Parisina ac Lugdunensis quam protulit Johannes Parantius a. 1608, ex Micyllina excussam. —Munckeri igitur vestigiis nobis est insistendum, dum Virgilianum Continentiam explanatam volumus.

Caput II

Expositio Virgilianae Continentiae secundum philosophos moralis. Summa et explanatio hujus libelli.

In Virgiliana Continentia, Fulgentius explicat quod in Virgilio continetur, vel potius, quod in ejus carminibus latet. In prooemio aut, ut ipse ait, in antelogio profitetur se omisisse et Bucolicam et Georgicam, quoniam in eis tam mysticae sint rationes, ut nulla humana arte capiantur. Paucis tantum verbis memorat quae in eclogis insunt. "Primus Georgicorum liber est omnis astrologus, in parte extrema ephemericus; secundus, physionomicus et medicinalis; tertius omnem aruspicinam continet; quartus vero ad plenissimam rationem est musicus, cum sua apotelesmatice in fine carminis dicta." Haec quidem Planciadis doctrinam excedunt, haec igitur omittenda. Nescio quis terror, sive seriosus, sive fictus, grammatico injicitur atque exclamat: "vae nobis apud quos et nosse aliquid periculum est et habere .... Dum quis laudem quaerit nominis, fragment reperiat capitis." [[1]] Ergo offert lectori suo leviorem fasciculum quem Hesperidum florulentis hortulis decerpsit. Cum musis blandius aliquid fabulatus, id est, Musis in quinque versibus invocatis, Mantuanum vatem ex inferis excitat, ut fugitivos ejus amfractus deducere possit. Virgilius adest. Inter poetam ac grammaticum incipit colloquium, in quo, (15)

000

(19) malum superat Turnique fortuna, sublatis rotis, ut tempus volubile, ruit. Vicit Aeneas; humana mens perfectam sapientiam, multo labore, post longum iter, est adepta.

Haec conclusio, opusculo lecto, quamvis non ab auctore expressa sit, natura tamen fit.

Hoc est opusculum, cujus summam iisdem ferme verbis, quibus usus est auctor, habuimus, ut fideliorem Fulgentii imaginem praeberemus. Nunc inspicere libet unde talia sumpserit: melius fiet judicium de Planciadis disputatiuncula.—

Caput III.
Quae ex Donatis, Servioque et Macrobio assumere potuerit Fulgentius.

Si Fulgentii nostri librum sine injuria existimare volumus, necesse est inquirere unde doctrina ejus oriatur, quo pervenerit. Hoc primum advertamus, Virgilium, omni tempore, inter poetas omnes, maxime fuisse celebratum atque dilectum. [[1]] Anima candida ei fuit atque Parthenias etiam est appellatus; multis tamen scientiis eruditus, Graecorum Latinorumque historiis perlectis, patriae simul et Augusti laudes canendas suscepit Populique Romani gesta in Aeneide refert. Unde fit ut non minus amicis carus exstiterit quam imperatori et populo gratus. [[2: Horat. Sat. I, 5, 41. Donat. Vit. Virgil. passim.—]] "Testes Augusti epistolae, testis ipse populus qui, auditis in theatro Virgilii versibus, surrexit universus et forte praesentem spectantemque Virgilium veneratus est sic quasi Augustum." [[3: Dialog. de Orator. 13]] Priusquam Aeneis edita est, cum Propertio libenter exclamant:

Nescio quid majus nascitur Iliade.—Mox in conviviis recitantur Maronis carmina, [[4: Petron. Sat. 68]], atque inter dona acceptissima habentur Virgilii (20)

000

(29) studebant et praestantissimi illius vatis ingenio movebantur. Viventis adhuc Virgilii poemata Caecilius grammaticus praelectionum materiam sibi elegit et Maronem in scholis explanandi mos perstitit donec ad finem deveniret tertia et decima aetas. Tum vero prisca disciplinarum ratio et Aristoteli et philosophiae novae de loco cessit et Gualterius Castellionensis, qui Alexandrum celebravit, in omnibus grammaticae scholis, Maroni subrogatur. [[1: V. Fr. Michel p. 54]]

Quae quum ita sint, Donati Serviique vestigia ingressus Macrobiique in primis exemplum imitatus, ad Virgilii explanationem venit noster Fulgentius. Priores sane philosophiam a Platonicis libris ortam in Virgilii carminibus agnoverant et poetae immensam ac maxime variam scientiam laudaverant. At primus de tota Aeneide disseruit Fulgentius et, quamvis profecto rudi ac manca ratione, altam secretamque sapientiam Virgiliano operi inesse contendit. Imo Christianorum disciplinam cum antiquorum et paganorum doctrinis conciliare tentat, quod per mediam aetatem plurimi auctores tractaturi erant. Scilicet in veterum Romanorum Graecorumque etiam libris sapientiae excellentis praecepta invenire est, quae minime differant a Christianis disciplinis atque ab eis vix distent.

Quidquid id est, non magis irascendum est Fulgentio, quam Prisciano quum hic ex primo cujusque Aeneidos libri versu, omnes grammaticae et metricae definitiones pro discipulis resumebat. [[2]] Haec opuscula maximam Virgilii gloriam in scholis fuisse confirmant, sive de philosophia, sive de grammaticis rebus actum sit. Quin etiam crescet in Fulgentium indulgentia animi, quum notaverimus maximi momenti mediae aetatis scriptoribus Planciadem fuisse atque eorum de eadem materia libros inspexerimus. (30).

000

(33) venit Aeneas ab incendio civitatis in Antandron, id est, a naturali fervore primae aetatis quae corpus incendit in inconstantiam adolescentiae. Hoc notandum est, primo libro, mare pro corpore fuisse; tertio, civitatem Trojanam. Haec minime inter se congruunt, sed arcana in verbis sectantem parum impediunt nec morantur.

Exstructis tandem navibus et in altum provectis, Aeneas cum sociis in Thraciam defertur. Avaritiam per Thraciam intelligimus quia avarissimi incolae et avarissimus rex ibi fuit. Etenim ab inconstantia ad avaritiam venitur: animo humano omnia terrestria per divitias posse acquiri videntur. At Polydorus multam amaritudinem significat. Doris enim graece, amaritudo latine est. Hic Polydorus in Thracia sepultus est; multa enim amaritudo in avaritia involvitur. Qui avarus est quaerit opes et inventis miser abstinet. Aeneas, neglecta avaritia, Delum avehitur. Intelligenda est honesta vita quae Delos, claritas, dicitur, quia nihil clarius in hac vita.

Dum verborum similitudinem vanam sectatur, minime ad locos Virgilii dulcissimos respicit. Nil refert Andromache cum suis lacrimis atque in virum pietate. Neque enim forsitan in Epiro sunt nomina, de quibus curiosa grammatici nostri felicitas laboret. Recta igitur in Siciliam pergit.

Cyclopes dicitur quasi cyclops polis, id est circulorum pluritas, quam intelligimus esse gyrum tentationum, quas patiuntur adolescentes. Polyphemum quasi polemounta phemem, id est, praedantem famam esse agnoscimus. Hanc originem sine ullo dubio a Fulgentio duxit Bernardus. Saepe enim conveniunt inter se et Africanus et Carnutensis neque infitiari possis quin hic illius commentarios manu tractaverit, e quibus scientiam suam et imbuerit et aluerit. At longius interdum procedit per lubricum iter in quo casus celeberrimi sunt; nil timet. Etenim de Polyphemo ita deinde disserit. "Duos omnes homines oculos habent, id est, considerationem aeternorum et temporalium. Superbus vero considerationem habet temporalium." Vox Achemenides propior est Acharimenae atque sine gaudio esse quemquam significat. Animi tristitia est quam, oculo effosso, Ulixes reliquit. Veniens ad Aetnam, Achemeniden Aeneas recipit: spiritus enim adolescentis ad elationem perveniens tristitiam novit. (34)

NOTES

P. 1

[[1]] Virgilio nel medio evo per Domenico Comparetti, professore nella r. universita di Pisa. In Livorno 1872.—Roma nella memoria e nelle imaginazioni del medio evo di Arturo Graf, professore nella r. universita di Torino. Torino 1883.—haud inutiles doctissimis illis viris fuisse duos libellos, a Gallis scriptos, dicere ausim: Quae vices quaeque mutationes et Virgilium ipsum et eius carmina per mediam aetatem exceperint explanare tentavit Franciscus Michel. Lutetiae 1846.—Edelestand Du Méril, Mélanges archéologiques et littéraires. Paris 1850. p. 425-478.—Cf. quoque: Zappert, Virgils Fortleben in Mittelalter, in Annalibus Academiae Vindobonensis 1851. —Roth, über den Zauberer Virgilius, in Pfeiffers Germania. Bd. IV. —Wilhelm Vietor, der ursprung der Virgilsage, in Zeitschrift für Romanische Philol. herausg. von Dr. Gustav Gröber. Halle 1877. —Gaston Boissier, rev. des Deux-Mondes, février 1877.[Back]

P. 2

[[1]] In editionibus saepius Planciades, is, quem Planciades, ae, invenitur. [Back]

[[2]] Der Mytholog Fulgentius von Dr. Michael Zink. Würzburg 1867 [Back]

[[3]] Quaestiones Fulgentianae, apud Acta Societatis philologae Lipsiensis. Lipsiae 1871, t. I p. 43 sqq. —Coniectanea Fulgentiana, apud
Begrüssungsschr. der Leipziger Philologenvers. Lipsiae 1872. p. 27-42. [Back]

P. 8

[[1]] Testes sunt apud Aemilium Jungmann, Jornandes [sic] Procopiusque et Theophanes. [Back]

p. 13

[[1]] In massiliensi bibliotheca reperire licet Munckerum; Aquis Sextiis, Munckerum, in litterarum facultate, Stavarenium in publica bibliotheca legere est.

P. 14

[[1]] Significat scire aliquid capital fuisse id temporis. (Muncker) [Back]

P. 29

[[2]] Partitiones XII versuum Aeneidos principalium apud Keil Gram. lat. T. IIX, 459-515 [Back]

Return to bibliography.