from the preface to Mitologiarum Libri Tres

... ut insanus vates versibus delirabam, dum subito agrestis illa quam dudum videram hospita oborto impetu cubicularias inpulsu fores inrupit necopinanterque me iacentem repperiens marcentia languore somni lepido lumina rapido atque admodum splendifice intermicanti quodam sui vultus coruscamine perpulit; erat enim ultra solitum eminens mortalitatis aspectum. Denique pigrae adhuc quietis indicium rotatis naribus (14) ruptuantem repentina ostii crepitatione turbavit. Hanc praeibat florali lasciviens virguncula petulantia, hedera largiori circumflua, improbi vultus et ore contumeliarum sarcinis gravido, cuius ironicum lumen tam rimabunda vernulitate currebat quo mentes etiam penitus abstrusas temulentis inscriptionibus depinxisset. Musae autem latera sarciebant altrinsecus duae, quarum dexterior verenda quadam maiestate subnixa elatae frontis polimina argenteis astrorum crispaverat margaritis, cuius faleratum exoticis diadema carbunculis corniculata lunae sinuatio deprimebat ac cerulanti peplo circumlita hyalinae cavitatem sperae osseo fastigans tigillo versabat. Visus itaque luminis tam elata contemplatione caelitus erigebatur intuitus, quo pene foribus superna intuens pollicem inlisisset. Levi comes lateris refugo quodam contemplatu secretior humanos intuitus velamine quodam arcano vitabat; huius ninguida canis albentibus nitebat caesaries rugaque crispato multiplici supercilio rancidum se quiddam consipere promittebat; tardior erat incessus et ipsa ponderationis gravidine venerandus. Tunc Calliope provinciam loquacitatis ingressa: His te, inquit, Fulgenti, tutricibus spondideram largiturum; quarum sequax si fueris, celeri te raptu ex mortali caelestem efficient astrisque te, non ut Neronem poeticis (15) laudibus, sed ut Platonem misticis interserent rationibus. Neque enim illos de his exspectas effectus, quos aut poema ornat aut deflet tragoedia aut spumat oratio aut cachinnat satyra aut ludit comedia, sed in quibus et Carneadis resudat elleborum et Platonis auratum eloquium et Aristotelis sillogismaticum breviloquium. Nunc itaque pande mentis cubiculum et aurium fistulis audito nuntio mentibus intromitte quod excipis; sed enerva totum mortale quod tibi est, ne tam sacrati series dogmatis scrupulosis rite non residat penetralibus. Ergo nunc de deorum primum natura, unde tanta malae credulitatis lues stultis mentibus inoleverit, edicamus.