Fulgentius, De Aetatibus Mundi et Hominis I

Primum igitur mundi tempus sumendum est ex primo homine infelicissimo precepti dominici contemtore et ex eius coniuge viri simplicis seductrice, in quibus et serpens invidus utrorumque deceptor ostenditur et mulier mortis primordium miseris successoribus repperitur. Quid etenim profuit vel serpenti quod non solus periit vel homini quod inlicitum comedit vel mulieri quod sibi virum consentientem effecit, nisi ut in omnibus iusti iudicii Dei ultio processisset; neque enim excellentissimus ille rerum omnium conditor mortis muscipulum in fructu prohibito indidit, sed deliciose ut homo viveret ex dinoscentie eum ligno deterruit. Cerne enim quod et serpentis deceptio sub spe divini honoris inmittitur et mulier perpetue vite promissione compellitur et vir lenocinio dulcoris in comestionem pomi gulosus inpellitur. Ergo veternosus ille privignus letitie qui primum penes genitores leno pomorum esse promeruit, ipse in filiis invidie leno esse didicit seniorem homicidio perimens, iuniorem occidendo disperdens. O nihil tutum serpentis ingenio, ut homo qui principium vite extitit ipse mortis elogium fieret posteris et mulier viventium genetrix interitus sue existeret prolis. Ve mundo, ve hominibus, quorum initium mors, quorum finis iudicium. Quid enim profuit homini vite cursus, cui finiturum decretum est tempus? Omne enim quod perenne non contigit esse--quid vivit? Defle ergo, queso te, homo, quod vivis; ventosum enim est quod extolleris; non enim divitie morientem secuntur nec honores corporibus prosunt: nudus qui mundum ingreditur, nudus mundo egreditur. Sit solo invisibili deo perennis honor in seculo, qui horret excelsum, erigit deiectum et hominum semper (134) destruens in nihilum deducit consilium; sed vere iustus, vere pius; quid enim mundi presumtio vel efficerit vel conmitteret, si ei perenniter vivere contigisset? Sed nunc perscrutemur quid sibi hoc mundi principium cum hominis ex utero prodientis concordet effectum. Illic novellum primi uteri germen zeli toxico innocentem invidus uterinum insequitur, hic puer puero dum iniungitur, licet innocuum, sed genuini zeli ostendit effectum. Discit primus homo volucrum pecudumque differentes edicere nominum sonos, discit innocens licet inconpositos preferre dulciter modulos. Ergo primum mundi tempus usque in Enoch finire decretum est divine potentie virtute evocitum. Quo quidem et hoc innocentibus conpetit; nihil enim Deus super innocentum purissimum diligit sensum.

Back to main page